CURATOR

CURATOR
CURATOR
in Glossis S. Benedicti cap. de Magistr. φροντιςὴς καὶ λογιςτὴς, nomen erat Magistratus, cuius erat in civitatibus rebus venalibus pretia imponere, Curialibus praeesse, vectigalibus ac tributis persolvendis invigilare, ut est in Curatoris Civitatis formula, apud Senatorem, l. 17. Ep. 12. e quo praeterea Curatores civitatibus, a Principibus datos, docemur. De Marco certe Capitolinus, c. 11. Curatores, inquit, multis Civitatibus e Senatu dedit, quo latius Senatorias tenderet dignitates. Iidem vero et reditus civitatum colligebant, hinc Λογιςταὶ dicti, ut visum etc. Sic
memoatur Curator Alexandriae, Pollioni in Aenil. c. 22. Curator Aquini, Spartiano in Pescennio, Curator celsae Carthaginis, in Collat. 1. contra Donat. c. 1. Flamen perpetuus Curator Coloniae Cirtensis, Augustino eidem contra Crescon. l. 3. c. 29. etc. In Aula vero Byzantina Megas Curator, qui et simpliciter nonnumquam Κουράτωρ, dignitas erat admodum illustris, cuius imperio milites quodammodo subiectos fuisse, discimus ex Gregorio M. l. 8. Ep. 7. Eadem forte cum Curatore Imperialium Domorum, Κουράτωρ τῶ βασιλικῶν ὄικων, in Hist. Misc. l. 18. τῶ θείων ὄικων, Theophani etc. quorum hic tradit p. 412. Nicephorum Imperatorem praecipua subditorum praedia εἰς τὴν βασιλικὴν κουρατωρείαν redegisse, i. e. Magno Curatori subiecisse, qui eorum reditus fisco inferret. A quo Summus Curator, qui occurrit in veter. Inscr. 431. 1. alius forte fuit. Sed et Curatores singulorum Palatiorum, non semel reperiuntur apud Scriptores Byzantinos: Curator Palatii Hormisdae; in Chron. Alex. Curator Palatii Manganorum, apud Leonem Gramm. Curator Palatii Antiochi, in eodem Chron. etc. qui non quidem ipsorum Palatiorum, sed aeariorum, quae in iis reposita, curam habebant, uti docet Henr. Vales. ad Euagrium, l. 5. c. 18. apud Car du Fresne in Glossar. ubi variorum aliorum Curatorum mentio fit. Imo et iam olim Curator Aquarum, quae primum fuêre sub tutela Consulum et Aedilium, interdum quoque Censorum, primus ab Augusto nominatus est Messala Corvinus. Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. In lapidibus, Curatores operum publicorum memorantur, ut et apud Sueton. in Aug. c. 37. cum inquit: Quoque plures partem administrandae Rei publ. caperent, nova officia excogitavit, curam operum publicorum, viarum et aquarum alvei Tiberis, frumenti populo dividendi, praefecturam urbis, Triumviratum legendi Senatus, et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiescumque opus esset. Officium Curatorum alvei Tiberis et cloacarum fuit, curare ne quid detrimenti cloacae caperent, et ut purgarentur, aquamque transinittere possent. Quatuorvirt viarum curandarum primitus creati sunt, sed crescente viarum numerô, quum hi non sufficerent singulis vel duabus aut tribus pluribusve viis restituendis, sarciendisque, prout temporis exigebat necessitas, singuli Cives praepositi fuerunt, qui Curatores viarum appellabantur. Qui Magistratus cum prius incertus esset, nec nisi ad tempus crearetur, tandem perpetuus factus est, a Caesare Augusto, Sueton. in eius vita, c. 37. Memimt eorum Cicer. l. 1. ad Attic. Ep. 1. Plin. iun. et Plutarchus in Gracchis, ut et Tacitus. Vide Ioh. Rosin. opere supra laudato, l. 7. c. 32. Praeter hos, divisâ in 14. regiones Urbe, per singulas eas duos Curatores, et duos Denuntiatores constituit. Priorum munus erat, procurare apud Principem commoda regionum, decorem et elegantiam viarum ac vicorum urbis, ne a privatis novis aedificiis
interrumperentur, providere, et alia huiusmodi obire. Idem, l. 7. c. 35. Curatorem Minutiae habes infra voce Frumentum. Tandem Curatores Tribuum erant, qui Tribuum procurarent commoda, perinde atque in vicis vicorum Magistri. Eorum meminit Terentius Varro, de Ling. Lat. l. 5. Ut addam aliquid de Curatore viae Latinae, saepius is memoratur, in veterib. Inscriptionibus, quarum unam apposuit Georg. Fabricius in Roma, c. 5. Id officii sustinuisse Victorium Marcellum, ad quem habemus Epistolam Papinii Statii, l. 4. Sylv. 4. colligimus ex istis, v. 56.
At tu, si longi cursum dabit Atropos avi,
Detque precor, Latiique Ducis sic Numina pergant,
Quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,
Quinque tuos alio subrexit munere fasces,
Et spatia obliquae mandat renovare Latinae:
Forsitan Ausonias ibis etc. ----
Ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii: de Aquarum Curatore, apud Athenienses, vide supra: de Curatoribus vero locorum publicorum iudicandorum, item operum publicorum aliisque, Casaubon. ab Sueton. Octavio, c. 32. et 37. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Curator — • A person legally appointed to administer the property of another, who is unable to undertake its management himself, owing to age or physical incompetence, bodily or mental Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Curator     Curator …   Catholic encyclopedia

  • curator — CURATÓR, curatori, s.m. Persoană care exercită drepturile şi execută obligaţiile decurgând din curatelă. – Din fr. curateur, lat. curator. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  curatór s. m., pl. curatóri Trimis de siveco,… …   Dicționar Român

  • curator — cu·ra·tor / kyu̇r ˌā tər, kyu̇ rā tər/ n [Latin, guardian, from curare to take care of] in the civil law of Louisiana: a person appointed by a court to care for the property of an absent person or to care for the person or property of someone… …   Law dictionary

  • curator — (n.) mid 14c., from L. curator overseer, manager, guardian, agent noun from curatus, pp. of curare (see CURE (Cf. cure) (v.)). Originally of those put in charge of minors, lunatics, etc.; meaning officer in charge of a museum, library, etc. is… …   Etymology dictionary

  • curator — [kyo͞o rāt′ər, kyoor′āt΄ər; kyoor′ət ər] n. [ME curatour < L curator < curare: see CURATIVE] 1. a person in charge of a museum, library, etc. 2. a guardian, as of a minor curatorial [kyoor΄ə tôr′ē əl] adj. curatorship n …   English World dictionary

  • Curator — Cu*ra tor (k? r? t?r). n. [L., fr. curare to take care of, fr. cura care.] 1. One who has the care and superintendence of anything, as of a museum; a custodian; a keeper. [1913 Webster] 2. One appointed to act as guardian of the estate of a… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Curator — (lat.), 1) der Besorger einer Sache, Aufseher darüber; so: C. alvei et riparum, so v.w. Comes alvei et riparum; C. annonae, Aufseher über den Vorrath u. Preis von Getreide u. Öl; C. aquarum, so v.w. Consularis aquarum; C. calendarii, Einnehmer… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Curātor — (lat.), s. Kurator. C. bonorum, Güterpfleger (s.d.); im frühern Konkursverfahren wurde auch der Konkursverwalter so genannt (s. Konkurs). C. massae, s. Konkurs und Konkursverwalter …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Curator — Curātor, Curatorĭum (lat.), s. Kuratel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Curator — Curator, S. Vormund …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”